- THYRAEUS
- THYRAEUSGraec. Θυραῖος, cognomen apud Graecos Apollinis, qui idem cum Romanorum Iano, cui ianuae dicabantur, imô a quo ianuae nomen suum habebant, quod iis praeesse crederetur. Utrôque autem nomine Sol cultus est, qui et Patulcius, et Clusius, et Claviger, Romanis est appellatus. Duae enim Caeli portae sunt: Orientali ingreditur Sol, et omnia partefacit; unde Iano Patulcii nomen: nec aliunde Pater matutinus dicitur Horatio, l. 2. Sat. 6. v. 20. Occidentalie xit, diemque claudit nobis, unde Clusii appellatio: ad utramque vero Clavigeri pertinet vocabulum. Nam, ut virgam sive sceptrum, tenebat manu unâ, ad Imperium suum per orbem indicandum, ita manu alterâ gestabat clavem, quia portas caeli aperit, et claudit: quomodo eâdem quoque clavi et fores aperimus, eâ in seram immissâ, reducentes ferreum illum pessulum, qui ianuam posti iungit: et easdem claudimus, adducendo eôdem per immissam clavem pessulô. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.